# Opera omnia 894.6-7

Ficino, Opera omnia, 894.6 to 894.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/894.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/894.6

demandatum, quamobrem consolationem, qua egebamus, geminam protinus consecuti sumus, tùm quia hoc munere honestatur amicus, tùm etiam, quia tanto uiro honestatur & munus. hoc igitur magistratu & academia congratulatur, & patria gaudet. Tu quoque auge Corsine noster, non tantum praesenti munere, sed felicibus etiam auspicijs. Nunc enim Sol aspectu Trino felicissimoque louem iamiam recta progredientem aspicit, in posterum feliciora promittens. Tunc denique praestaturus, quando Deus ipse uoluerit, syderum temperator IIII. Calendas Nouembris. M. CCCC. LXXXVIII. Positio aspectusque Planetarum ingenio conferentium. Marsilius Ficinus Hermolao Barbaro, S. D. CRequenter solent amici mutuo scribere animos amicorum inter se montibus non seiungi. Quibus sanè dicendis mentiuntur saepius, aut certè falluntur. Longè enim disiuncti sunt animi, quando alter alterius ingenium prorsus ignorat. Tu ergo uir uerus, ut & in hoc, sicut in caeteris suis ueridicus, si quando idem ad nos tibi, quod caeteris scribere fortè contigerit, misisti nuper ad hor hos quandam ingenij tui formulam, profectò formosam. Si modo Mercurius largitor ingenij aërium domicilium suum geminos habitans, amplum praestat ingenium.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
