Latin
PROEOMIVM
Ficino, Opera omnia 898-3
Unproofread scanNot analysed yet
plurimum, quod animum hodie nostrum taedio, nescio quo, grauatum, onere molestiore leuasti. Dedisti enim tres nobis orationes Francisci Puccij necessaVArij tui legendas, quarum lectio me adeò delectauit, ut uix orationibus totidem ac tantis, uoluptatem hanc exprimere ualeam. Solent enim ea potissimum oblectare, quae satis desiderio faciunt. Ego uerò in orationibus prae caeteris haec ipsa desidero, argutos quidem sensus, interim non obscuros, copiam quoque minimè superuacuam, breuitatem etiam, non mancam illam quidem, sed integram, &interea moderatam. Proprietatem denique elegantiamque uerborum.