# Opera omnia 898

Ficino, Opera omnia, PROEOMIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/898
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/898

Velocioris autem aedificationis etiam in causa fuit Pierleonus, uir omnium cupidissimus secretorum, uerum quod in primis admiror, hic semperaffectare uidetur, quae iam possidet. Nam diuinitate quadam ingenij, Philosophorum arcana & Graecorum, & Barbarorum nondum lecta consequitur. Prooemium in Proculum & Porphyrium. Marsilius Ficinus Florentins Reueren. in Christo patri Domino loanni Medici Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinali suppliciter se commendat. Eus omnipotens loanni Bicio Medici, insigni pietate uiro, & quantum ciuilitas Ecapit, ciui omnium sententia sancto, qua cuidam Abrae, quantum fas est conferre, quondam promisisse uidetur? Procles ô loannes tua fulgebit seculum, sicut stellę coe li. Seminibus tuis benedicent populi. In semine tuo tandem benedicentur omnes Gen tes. Haec illi Deus. Semina uerò loannis, quib. benedicunt populi, Cosmus quidem primo, deinde Petrus Cosmi filius, tertio magnanimus Laurentius Petro natus. Semen autem lo annis eiusdem in quo benedicentur omnes Gentes, est loannes Laurentio genitus, cui adhuc adolescentulo, diuina prouidentia mirabiliter Cardineam contulit dignitatem, fu turi Pontificis auspicium, in quo quidem uice Christi benedicantur omnes Gentes. Huic ergo familiae à Deu iamdiu electae tanquam optimae, optimus quisque literatorum sua omnia, ut ita dixerim, consecrare, & ea quidem quàm electissima debet. Marsilio quidem antiquo Medicae domus alumno, non licuit per aetatem quicquam loanni Bicio dedicare, licuit autem Cosmo primùm nonnulla, deinde Petro, tertio, Laurentio destinare. Licet adhuc quarto iam, aspirante Deo, loanni Farro Medicae domus Flori, flores ex Platonicorum Philosophorum pratis collectos offerre. Quos felicibus equidem auspicijs offero, ut libri, imò liberi mei, quando tandem in te benedicentur Gentes, ipsi quoque participes benedictionis euadant. Accepisti quidem uenerande Patrone nupet, quos ex pra tis lamblichi flores legeram, quos uerò modo ex agris Porphyrij Proculique carpsi, felici ter accipe, quibus apium more libatis, uel in hortis academiae fingas. Prooemium in Sinesium atque Psellum. Marsilius Ficinus Florentinus Petro Medici uiro Magnanimo, S. D. Vanquam multa quotidie legitis meliora nostris, nulla tamen fermè magis arbitror uobis placere, quàm nostra. Si modo sua cuique maximè placere solent. Sua uero cuiusque sunt potissimum, quae omnium antiquissima possidentur. Antiquissima certen possidentur à uobis Marsiliana, spero igitur haec uobis semper charissima fore, ut etiam si somnia mittam, haec quoque quasi pro ueris apud uos primum atque per uos, ueta etiam apud alios habeantur. Cùm igitur Sinesij Platonici librum de somnijs, quem nuper interpretati sumus è Graeco, authoritatem & fidem in primis apud Lectorem primum, & per hunc apud alios habere desiderarem, potissimum ad te misi. Quarto iam gradu poss magnum Cosmum nostra lecturum. Atque haec statim approbatione tua ob egregiam doctrinam, authoritatemque tuam omnibus probaturum. Adiunxi libro de somnijs librum Michaëlis Pselli Platonici de daemonibus, non immeritò, quoniam à daemonibus somnia mitti ueteres arbitrantur. Vale. XV. Aprilis. M. CCCc. LXXXIX.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
