# Opera omnia 899.1-4

Ficino, Opera omnia, 899.1 to 899.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/899.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/899.1

Ac si fieri possit, miram pictoris industriam, quae rem ipsam oculis afferat. Cùm igitur haec omnia in rationibus necessarij tui reuera perspexerim, nimirum me mirificè delectarunt. Quapropter & tibi compater, atque illi ingentes gratias ago. Vale v. Iunij. M. cCcc. LXXXIA. Responsio petenti Platonicam instructionem & librorum numerum. Marsilius Ficinus Florentinus Martino Vranio Praenyngero, S. D. Vas ad felicitatem uias diuinus lamblichus Aegyptiorum mente describit, al teram Philosophicam, alteram sacerdotiam, illam quidem apertiorem ad fesicitatem inueniendam, hanc uerò breuiorem ad consequendam: illam in primis elegerunt Peripatetici similesque Philosophi. Hanc maximè populus religiosus incedit. Plato noster utramque uitam mirabiliter coniunxit in unum, & ubique religiosus est pariter, atque Philosophus disputator subtilis, pius sacerdos, facundus orator. Quamobrem si Diui Platonis uestigia, sicut coepisti diutius prosequaris, felicitatem, & inuenies, indice Deo, & Deo duce, consequens eandem. Praesertim quia Plato noster unà cum rationibus Pythagoricis, atque Socraticis legem sectatur Mosaycam, auguraturque Christianam. Ducent uerò te, quandoquidem id interrogas, ad Platonicam intelligentiam argumenta in libros eius nostra, & libri quos etiam habes nostri, de immorta litate animorum potissimùm inscripti, Platoniea tamen uniuersa complexi. Item Alcinous ad te hodie missus. Pręterea multoque magis diuinus lamblichus, nuper traductus à nobis, aliàs ad te mittendus. Maximè uerò in penetralia totius sapientiae introducent Plotini libri quatuor & quinquaginta, quos & traduximus, & iam magna ex parte conmentarijs interpretati sumus. Hos Vere nouo forsitan, accipere poteris. Quaeris autem quos praeter hos uel transtulerim libros, uel composuerim, transtuli equidem Mercurium de mente diuina, & opificio mundano, Sinesium de somnijs, Psellum de daemonibus, nonnulla Porphyrij de anima & intellectu. Et Proculi quaedam in Alcibiadem, Prisciani, Platonici commentaria in libros Theophrasti de anima. Composui de uoluptate, & de curanda literatorum ualetudine, quos nunc accipies, octo epistolarum nostrarum uolumina, commentarium in Philebum, nondum absolutum, de amore, de religione Christiana. Tentaui & alia quaedam potiusquam composui, Librum contra pestem lingua Tusca. Interrogas qui rursus apud Latinos inueniantur Platonici libri Dio nysij Areopagitae omnia sunt Platonica, Augustini multa, Boëtij consolatio, Apulei de daemonibus, Calcidij commentarium in Timaeum, Macrobij expositio in somnium Scipionis, Auicebron de fonte uitae, Alpharabius de causis, & Herrici Gandauensis, Auicennae Scotique, multa Platonem redolent.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
