Latin
90.1 to 90.4
Ficino, Opera omnia 90.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Prae terea quemadmodum se habet tuus oculus ad corpus tuum, sic tua mens ad animam tu am. Ett enim mens tua animae tuae oculus. Rursus, quemadmodum se habet lumen Solis adoculum corporis, sic ueritatis lumen ad animae oculum. Itaque sicut oculus corporis non est lumen, sed uirtus luminis capax, ita mens quae est oculus animae, non est ueritas, licet capiat ueritatem. Mens enim tua ueritatem quaerit. Non tamen quęrit seipsam ueriias, ueque admittit ueritas falsum, per quod saepe tuus animus fallitur. Finge animo, oculum tuum usque adeo excrescere, ut totum occupet tuum corpus, &sublata uaria mem brorum specie, uniuersum corpus unus sit oculus. Si amplius hic oculus uidebit quicmuam, non aliud certè uidebit, quàm lumen idem Solis, quod angustus dum erat, prospiciebat. Verum accipiet lumen idem uberius, &colores corporum in ipso lumine con ciet undique, uno prospectu simul omnes, neque uertetur huc aut illuc, ut uideat, sed quiescendo omnes pariter contuebitur. Aliud tamen adhuc lumen erit, aliud oculus. Si enim uisus ad lumen comprehendendum est institutus, aliud uisus est, aliud lumen Et lumini nihil est opus uisu, cum ipsi lumini nihil sit luminis capiendum. Finge iterum mentem tuam usque adeò super animam inualescere, ut deletis renquis animae partibus ad phantasiam, sensum, generationemque pertinentibus, tota anima mens una sit atque sola, haec mens sola puraque relicta, angelus it Haec inquam mens ampla eandem ueritatem intuebitur, quam angusta mens uiderat, sed accipiet illam uberius, atque in ea res omnes ueras unico intuitu conspiciet, ut Platonicè loquar, neque modo unam aucupabitur, modo aliam. Aliud tamen adhuc mens erit, aliud ueritas. Quod sic aperit Zoroaster. Μανθάνε γὸ νοητὸν, πεὶ νός ἐξυ ἐπσρχα, ld est, Scito intelligibile ipsum esse extra mentem. Quippe si ad ueritatem percipiendam instituta mens est, aliud est inens indiga ueritatis, aliud ueritas. Neque ipsi ueritati opus est tuente, per quam capiat ueritatem. Atqui si ipsa mens idem esset atque ipsa ueritas, mens quaelibet ueridica esset, &omne uerum particeps foret mentis. Nunc autem &mentes humanae falluntur, &multae res uerae sunt quodammodo, quae mente carent. Veritas non modo aliud est quàm mens, sed &superius aliquid. Eget quippe mens ueritate, ueritas mente non indiget. Ac latius se fundit ueritatis, quàm mentis imperium.