Latin
901.5 to 901.7
Ficino, Opera omnia 901.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Saturnum in Aquario tunc Orientis angulum tenuisse, Martem in eodem, Carcerem duodecima tenuisse, in Scorpione Solem, atque Mercurium in domo nona, Lunam in Capricorno: In Leone louem in septima. Ibidem in Virgine Venerem, in Ariete, Fortunam. Natalem habes, qualiscunque fuerit. Natum habes quantuscunque contigit. Et si fortuna nunquam ampla &perpetua, quaedam corporis imbecillitas, nostris semper libris, uel scribendis obstitit, uel edendis, nunquam tamen ab officio nobis forsan decreto destiti mus. Iam uerò in hoc octauo aetatis nostrae septenario, nouae etiam aeditionis, imò &conscriptionis tu mihi causam praebuisti. Nam cum hoc anno librum à nobis de curanda literatorum ualitudine peteres, compositum septimo aetatis septenario nostro, quo libros Platonis edidimus, genius profecto tuus, nostrum genium excitauit, ut librum de Vita ingeniosis producenda componerem. Vt non solum bene, quàm diu uiuant, ualerent, sed etiam ut diu bene ualentes uiuerent. Itaque hunc de uita studiosis prorogan da librum iam absoluimus, fauente Deo, atque huic addidimus deinceps opusculum de uita coelitus comparanda compositum, ut remedijs medicinisque, non utcunque composi tis, sed astrorum obseruatione confectis, prosperam ingeniosis ualetudinem uitamque longaeuam promitteremus, si modo Deus ipse, sicut conscribenti nuper aspirauit, ita le gentibus in posterum &utentibus aspirauerit. Bene uale, diu uale. Vale feliciter. XXIX. Augusti. M. CCCc. LXXXIX. Artificiosa commendatio docti uiri. Marsilius Ficinus Florentins serenissimo Pannoniae regi Matthiae sempar inuicto uppliciter se commendat.