# Opera omnia 902

Ficino, Opera omnia, PROEOMIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/902
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/902

HActenus non putaram eundem hominem posse duobus simul in locis, pręserum 81 inter se longe seiunctis existere, nunc autem id posse fieri non solum puro, equidem, sed scio etiam, audio, uideo, scio quidem Nicolaum nostrum Theologum singularem, nupet ex italia se in Pannoniam contulisse, audio tamen eundem Florentiae, ut solebat, in gymnasijs publicis, in foro, in templis loquentem. Legentemque frequenter, & assidue dispu tantem. Videmus eundem quotidie in ipsis coronis philosophantum coronatum. Viuit igium apiiduos iam Nicolaus uester, spirat apud nos interes Nicolaus & noster, clamat adhuc in scholis, atque in ipsis parietibus inde resonat echo, hac igitur ratione opinionem quide iste fefellit nostram, satis autem desiderio fecit. Iam enim tanti uiri praesentiam desiderabamus ut nunquam foret uelut absens à nobis desiderandus. Fallet & uos forsan aliter, nisi monuero. Histriones quidem in scenis personas suas, sub alienis abscondere solent, Ndicolaus autem sub sua uicissim occulitalienam. Cùm igitur disputationes eius auscultabitis, scitote Nicolaum quidem uos aspicere, neque tamen audire. Beatum namque illum Thomam Aquinatem disserentem, potius audietis in ipso iam Nicolai pectore uiuenrem, in eiusdem ore clamuntem. Aut enim in hoc ille nascente renatus est, quod Platonicus aliquis opinabitur, aut saltem sublimis è coelo Thomas loquenti propitius afflat. Vos itaque in Nicolao uelut in uiua quadam statua Thomam illum colite Aquinatem. Dis VI. Septembris. M. cecc. LXXXIX. In agro Caregio. locosa gratiarum actio. Marsilius Ficinus Roberto Saluiato, 8. D. Thlantem astronomiae Principem poëtae canunt, non solum perpetua quadam

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
