Latin
903.1 to 903.4
Ficino, Opera omnia 903.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
dus ipse uiuet, meus me tamen genius huc semper impellit, ut post diuinum cul tum omnia Platonis uitae prospiciam. Ad hoc ipsum iamdiu nobis aspirat prę caeteris Medica domus, ad idem conspiras &tu mi Valor, Medicum amicissimus, &Platonicae gloriae, atque disciplinae admodum studiosus, quam ergo uitam Platoni semper exopto, eandam opto Medicibus, similemque Valori. Quamobrem hortor &obsecro te mi Valor, ut quanta semper opera gloriae Platonicae faues, tanta aliquando diligentia praecepta haec nostra de uita producenda legas, atque serues, quibus diu uiuens resurgenti nuper disciplinae Platonis diutius unà cum magnanimo Lauren tio Medici, patrocinari possis. Vale. Ironia in librum suum contra Grammaticum detractorum. Marsilius Ficinus Tideo procuratori regio, S. D. Edi nudiustertius Antonio librario nomine tuo petenti Platonicum lamblichum exscribendum. Si tibi forte legenti ordo quidam in libro perpetuus non occurrerit, scito me hunc librum non ad uerbum expressisse, sed ad sensum. Non tam, quoniam in Plotini commentarijs totus fueram occupatus, quàm quia unicum est apud nos exemplar, mendarum plenum, &quod est deterius, fragmentorum. Tum uerò si stylus ibi noster non satis tuo iudicio fecerit, iustum Tidee, quando non placet, mittito, saltem accipito sensum. Aliquando enim sub aere latet argentum, quemadmodum saepe contra tegitur aes argento, sed ne Grammaticus forte quidam seuerus Philosophorum censor arrogantiae me accuset, quod hic argentum quodammodo mihi uidear uendicare. Aurum isti concedo, quàm libentissime, si quo pacto possim rigidiorem in me iudicem munere tanto placare. Atque ut largius etiam ipsi gratificer, fontem istum equidem appellabo, me cisternam. Vale felix. Me tibi commendo, tu quoque regi magno me commenda. locosa aduersus silentium diuturnum. Marsilius Ficinus Pierleono Conphilosopho suo, S. D. Aeteri quidem diuturni silentij crimen, Apologia quadam &hac saepè longa pur gare solent, tu uerò nouus Orator, si modo Orator est, qui tacet, accusationem silentij silentio diluis. Nouus certè Medicus contra uidelicet, quàm caeteri consueuerint, similibus similia curans.