Latin
MARSILII FICINI
Ficino, Opera omnia 904-2
Unproofread scanNot analysed yet
MARSILII FICINI Florentini Epistolarum, ad Nicolaum Valorem literis &moribus ornatissimum. PROËOMIVM. Marsilius Ficinus Nicolao Valori amico gemino, S. P. D. mduodecim Epistolarum libros iam absoluissem, eosque recognoscerem, prehendi decimum undecimumque librum certa adhuc inscriptione carere, itaque cogitanti mihi cuinam potissimum hoc opus geminum dedicarem, tu mihi in primis occurristi mi Valor amicus &ipse geminus. Gratis eum hactenus Philippus optimus frater tuus, atque tu meorum operum gemini seruatores, eeum Castor atque Pollux, nunc autem defuncto nuper Philippo, ipse mihi super fuisti geminus, qui profectò dum te mihi offers, quod quidem pro humanitate in me tua quotidie facis, refers quoque Philippum incomparabiliter à nobis amatum. Et quantum nos angit grauissim a Philippi nostri iactura, tantum nos itidem sufficiens per te compensatio consolatur. Consolatur &spes firmissima sperantem Marsilium libros ubique suos non minus Nicolao deinceps, quàm olim Philippo commendatos fore. Lege feliciter, ac diu feliciterque uiue, &obseruator Plaronicae sapientiae diligens, &studiorum meorum diuturnae seruator. MARSILI.