# Opera omnia 904-3

Ficino, Opera omnia, MARSILII FICINI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/904-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/904-3

SHebraei louem Sedech, id est, iustitiam, nominant. Quoniam & in genitura regnans iustum significat hominem, strenuè pro iust tia repugnaturum, & in causis agitandis si coelitus potenter aspexerit, iustam portendit fore sententiam. Cùm igitur non solum apprime doctus sis atque facundus, sed etiam louialis, & cras pro nostra causa pugnaturus, Sole feliciter louem aspiciente, speramus, si modo ingenij tui neruos intenderis, te iniquas aduersariorum nostrorum cauillationes expugnatum. Vale. De amicitia & immortalitate animae. Marsilius Ficinus Hieronymo Donato Veneti senatus Oratori clarissimo, S. D.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
