# Opera omnia 905.5-6

Ficino, Opera omnia, 905.5 to 905.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/905.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/905.5

Prooemium in libros primo quidem missos ad Laurentij filios & Valorem, deinde ad Laurentium Medicem. Marsilius Ficinus magnanimo Laurentio Medici, patriae seruatori, S. D. CInesius atque Psellus, & lamblichus, ac Porphyrius Proculusque Platonici, iampridem amplissimas tuas aedes ingressi, ingenuos filios tuos salutauerunt, hactenus quidem rectè admodum fecisse uidentur. Quod autem insalutatum te reliquerint, Snec egisse prudenter, nec euasisse felices. Imprudentiam ergo suam tandem recognoscentes, ut quandoque feliciores sint, limina nunc tua reuisunt cognituri Patrem, ac rursum unà cum patre filios agnituri, sic protinus uicturi felicius. Quippe cum nuper compertum habeant, nec libros quidem de uita nostros, absque tuis auspleijs uiuere uoluisse. Comitantur praeterea hos quique Philosophos Priscianus Lydus, simul & Theophrastus. Hi enim cum Valorem meum saluere iamdiu dixerint, &ardenter optaueunt, hodie te alacres adeunt, ita demum magnopere uotum consecuturi. Vt imprimis ipsi penes te salui saluum faciant & Valorem, per te praecipuem post Deum saluere desiderantem. Salue ante alios optime Patrone noster, ac tantos Philosophos apud te colloquentes feliciter audi.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
