Latin
MARSILII FICINI
Ficino, Opera omnia 906-2
Unproofread scanNot analysed yet
fato) uicissitudinem in plerisque reddere. Caeteri sane seruitute solent, &quidem longa, breuem sibi tandem asciscere dominatum. Et summa quadam diligentia praefecturam. Ego uicissim libertate potius, &negligentia, nescio quam heri praefecturam nactus fuerim uel censuram. Et in hac quoque dignitate uicissitudo patet. Nempe censores alij corrigunt imprudentiam. At ego deinceps sum (nescio quomodo) prudentiam correcturus. Iam uero &hic uicissitudo resurgit. Nam prudentia Mammo lae imprudentia est apud uulgus. Atque contrà prudentia uulgi manifesta quaedam est apud Mammolam imprudentia. Summa denique rerum uicissitudo in qua contubernij huius uersatur officium, si quod habet officium, haec est profecto, ut cum caeteri securitatem omni cura studiosè perquirunt, nos per summam quandam incuriam, non quaeramus quidam, sed iam habeamus. Nam quaerere certè curiosi est, habere uero securi, nec tam quod optaueris possidere, quàm quicquid forte possideas, id optare. Et id ipsum uelle quod habes. IIIi. Ianuarij. M. CCCc. XIeX. De charitate nonnihil, cum commendatione rerum suarum. Marsilius Ficinus Alexandro Philicharo, S. D. Ccharitas omnis incipit à se ipsa, quemadmodum uulgò fertur, heri equidem aput