# Opera omnia 906-3

Ficino, Opera omnia, MARSILII FICINI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/906-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/906-3

uos charitatis officium non sum secutus, quando magistratui uestro commenda ui quidem alios, me ipsum uero interim praetermisi. At si uerior Pauli Apostoli S sententia est dicentis, charitas non quaerit quae sua sunt, sed quae alterius, ingentem habui charitatem, & idcirco charitate sum dignus. Tantum igitur amicorum in rebus meis indigeo diligentia, quantum ego in re quidem mea sum negligens, in aliena diligens. Tu uerò nobis es amicus, tibi igitur me commendo, ut Caregium in me Caregiolum habeas commendatum. XXII. lanuarij. M. cecc. xci. Laus nobilis & optimi ciuis. Marsilius Ficinus Iacobo Antiquario, S. D. Ilibrarij quondam nostros Platonis libros tanta diligentia impressissent, quanta Philippus Valor magnificentia exprimi procurauerat, optime nobiscum actum

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
