# Opera omnia 906-4

Ficino, Opera omnia, MARSILII FICINI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/906-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/906-4

existimaremus. Libros autem de uita nostros exprimi sorte nuper feliciore curauit Suirmobilissimus pariter atque optimus, & antiquitatis innouandae, quemadmodum & tu dilectissime mi Antiquari, studiosissimus. In quo sanè Platonicum illud re ipsa compertum habemus, ex stirpe uidelicet generosa prolem ingenuam proficisci, ac si educatio diligens accesserit, optimam. Quem ergo noster hic librum de uita hodie mihi dono dedit, do equidem fratri eius ad te ferendum Nicolao eleganti grauique iuueni oratoris Florentini nepoti, ut sicut literatorum nostra haec diligentia profutura sit ad uitam, tibi maximè prosit, uita certè dignissimo. Sed quoniam de oratore nostro facta mentio est, Franciscus Valor, qui isthuc legatus accedit, & patruus est Philippi, atque Nicolai, & mihi aetate quidem frater, sed reuerentia pater. Vir profectò prudentia, integritate, autho ritate summa, quem quotiens aspicimus & audimus, quod & quotidie facimus, quasi magnum illum Cosmum Medicem, quem uultu uerbisque refert, spectare & audire uide mur. Quorsum haec Antiquari quàm optime? Vt dum per legatum tibi mitto librum, in terea quis ille sit, & quantus tibi significauerim. Significo quin etiam loannem Picum Mirandulam, & Angelum Politianum, nostros non mediocriter te amare. Commendatio causae Iurisconsulto. Marsilius Ficinus Leonardo lurisconsulto, S. D. Ausam nostram pluribus uerbis amicissimo commendare superfluum abitramur. Superuacuum quoque iusto Patrono, iustam sui clientis causam commendare. Quid ergo? Significatione potiusquam commendatione apud te nunc utemur.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
