Latin
MARSILII FICINI
Ficino, Opera omnia 909-2
Unproofread scanNot analysed yet
pridem facis, totis uiribus adiuua. Peripateticus miles, imò dux Platonicos feli citer adiuuabis. Deus ipse pro religiosa Philosophia, pro pietate pugnabit. Si er go Deus pro nobis, quis contra nos? Tentaui pro amico aditum, quem monue ras, patebit, ut arbitror, quandoque honestus in publico gymnasio locus Sedulò equidem id efficiam causam non deseram Rem totam aliàs latius patefaciam. Vale. XXX. Aprilis. M. CCCc. LXXXIX. In agro Caregio. De adorando Deo in confeßionibus Augustini. Marsilius Ficinus Magnanimo Laurentio Medici, S. D. VVtus ubique solus, cui Deus adest. Prope est Dominus (inquit Dauid) omnibinuocantibus eum, inuocantibus eum in ueritate. In ueritate primus Deum solus inuocat uir sapiens simul atque sanctus. Talem fuisse diuum Augustinum non dubitamus. Quamobrem unà cum Augustino, mi Laurenti, praeceptore pariter &Patrono Deum suppliciter adoremus. Ita proculdubio precantibus ipse Deus aderit. Nam clementer adest etiam precaturis, efficitque ut cum in ueritate precemur. Quae uerò ratione in ueritate adorantes Deum, impetraturi simus, docet ipse Propheta. Qui postquam inquit, Prope est Dominus omnibus inuocantibus eum in ueritate, subiungit uoluntatem timentium se faciet &deprecationem eorum exaudiet. Praeterea, Custodit Dominus omnes diligentes se. Denique, laudationem Domini loqueturos meum. Quibus in uerbis admonet, ut semper timeamus, amemus, laudemus Deum, si modo petentes cupimus exaudiri. Iam uerò quid potissimum sit in oratione petendum, eisdem uerbis similiteraperit. Cum enim tria haec, timor, amor, laus, efficiant ut impetremus, meritò tria eadem, dum adoramus, nobis postulanda uidentur. Concedat uidelicet no bis Deus ut eum timeamus rectè, amemus ardenter, rite laudemus. Summatim uerò adorare docet &impetrare Dauid, ubi ait, delectare in Domino, &dabit tibi petitiones eordis tui. Sed iam orantem Aurelium audiamus. Sic enim cui regium nuper templum condidisti, eidem ipse diuinum templum aedificabere. XII. Maij. M. cccc. xc. In Agro Caregio. Oratio quottidiana. Marsilius Ficinus Hermolao Barbaro Amphioni Herculi Apollini suo, S. D.