Latin
91.1 to 91.4
Ficino, Opera omnia 91.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Ordinatio ue rò per formas, conuenit rebus etiam non uiuentibus. Hae siquidem ordine specieque non carent. Tantò autem interuallo mens animam superat, quantò latius funditur formarum ordo quam uita. Quoniam uerò ultra formarum ordinem est prima illa informis rerum materia, in qua latent quaedam (ut ita loquar) formarum pullulantium semina, mentis munus quod terminatur formis, haec informia non complectitur. Ipsa tamen materia bona est quodammodo, quia boni, id est, formae appetens, quia ad bonum sucipiendum exposita, quia bono necessaria mundo. Semina quoque sunt bona, quia sunt formarum bonarum inchoationes. Tantò saltem interuallo bonitas mentem superat, quantò longius boni, quàm speciei tendit larditio. Quò enim res quaeque potentior est, eò longius operatur. Accedunt ad haec huiusmodi rationes. Omnia bonum appetunt, mentem ue ro non omnia, non enim assequi mentem &sapientiam omnia possunt, ideoque multa sunt quae eam, non appetunt, ne frustrà appetant. Si omnia appetenda conuertuntur ad bonum non ad mentem omnia, &quo conuersio rerum est, illinc est, &profectio, omnia à bono procedunt, non à mente, quare bonum potius, quàm mens est causa prima rerum. Rursus, quae mentem habent, nondum tamen cessant, sed adhuc bonum quęrunt. Men tis enim proprium est nixus quidam ad intelligendum. Aut post hunc nixum deterius se mens habet, aut melius, aut aequè. Non deterius, quia operatio ipsa perfectio quaedam est, &ad deterius nihil nili aut ui, aut inscitia labitur, quorum neutrum in ipsam cadit mentem puram &liberam. Non aequè, frustra enim nititur, quod nihil proficit, &nihil ad id quod habet, adnititur. Ergo ut melius se habeat, conatur, non igitur ipsum bonum est, nihil enim bono melius. Sic mens intelligendo haurit bonitatem, aliunde autem haurit. Si enim in se haberet, non esset nixu opus, ut operando proficeret. Illud unde hau rit bonitatem, ipsum bonum est, quod &super eam extat, cum in ea profectionis suae liquorem infundat. Quinetiam sapientiam mentemque solo petimus rationis impulsu, bo num uerò etiam antè omne rationis incitamentum, omnisque noster appetitus semper est ad bonum, non omnes semper ad mentem, &intelligentiam ratione boni appetimus, non conuerso.