# Opera omnia 91.5-7

Ficino, Opera omnia, 91.5 to 91.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/91.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/91.5

Pluris ergo natura facit bonum, quàm mentem, cum & prius, & sae pius & potius trahat ad bonum. Vnde nonnulli satis in Philosophia habere se putant, si sapientiam uideantur habere, etia si non habeant, non tamen satis in uita, nisi reuera id possideant quod sibi praecipuè iudicant esse bonum. Si bonum naturali instinctu preciosius mente censetur, censetur & eminentius. Hinc sit, ut id quod intelligere est, non sufficiat nobis, nisi & bene & bonum intelligamus. Sę pe enim ad tempum cognitionem respuimus, si eam suspicamur nobis malam fore atque molestam. Bonum uerò ipsum respuere nunquam possumus. Saepe etiam rerum speculationi anteponimus uoluptatem, ipsi autem bono, qua ratione bonum est, nihil unquam possumus anteponere. Nihil magis necessarium est, quàm incitamentum boni, cum bonum ipsum nullus possit nolle. Nihil magis uoluntarium est, quàm boni incitamentum. Nam propter bonum omnia, imò bonum in omnibus ubique uolumus, tam libenter, tamque iucunde, ut uelimus insuper non posse nolle. Cùm ergo in bono summa necessitas cum summa libertate concurrat, bonique imperium summopere necessarium sit subiectis, & summopere uoluntarium, constat hinc omnia tanquam à parte originem ducere, atque huc omnia tanquam ad patriam adspirare.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
