# Opera omnia 910-2

Ficino, Opera omnia, MARSILII FICINI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/910-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/910-2

stolam, caeteris uerò haec tuo nomine monumenta dabis. Quicunque non perturba ta mente, sed iudicio sano nostralegerit, planè perspiciet, quàm iyncero consilio, quàm pia mente, quanta religionis ueneratione conscripserim. Praeterea cognoscent siterati omnes, quantum debeant fauere libris nostris literatorum uitae diligentissimè consulentibus. Vale etiam Reuerendissime diui Marci Cardinali nostro Patrono frequentissi mè nos commenda. Atque Patrocinij nobis ab eo praestiti gratia gratias ingentes age XXVII. Maij. M. cccc. xc. Florentiae. Marsilius Ficinus Reuerendissimo in Christo patri D. Francisco Soderino Episcopo Volaterrano se commendat. Ccepi superioribus diebus humanissimas abs te literas, quibus quantum in causis non solùm meis, sed etiam amicorum meorum sis officiosus, planè cognoui, imò agnoui potius antea mihi cognitum. Quod igitur amicis nostris tam liben Ater patrocineris, gratias tibi magnas ago, sed multo maiores quod Patronum tuum reuerendissimum Cardinalem Aleriensem praestiteris & mihi Patronum. Accepi enim per literas Antonij Calderini nostri antiquum hunc tuum Dominum, ac nuper meum aduersus calumniatorem quendam strenuè nobis patrocinatum. Id equidem non meis ullis in eum meritis, sed cum tuis apud eum commendationibus, tum etiam pietati & clementiae suae acceptum refero. Tui uerò posthac erit officij uel amoris saltem. op time Soderine qua Patronum tantum ratione mihi conciliasti, eadem perpetuò conser uare, & quas ego gratias uix agere possum, accumulatius agere, habere, referre, denique mihi significare, siqua in re gratificari insigni huic pietare Patri & Domino possim. Gratiarum actio pro Patrocinio exhibito nobis à Principe. Marsilius Ficinus Reuerendissimo in Christo patri Domino Marco Cardinali D. Marci, S. D.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
