# Opera omnia 910

Ficino, Opera omnia, MARSILII FICINI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/910
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/910

†Alue humanissime & elegantissime Barbare, salue semper praecipua post Deum mea salus. Commendasti nuper dum hinc abires orationibus apud Deum nostris uitam tuam. Commenda uicissim uerbis apud ipsum Dei uicarium tuis uitam Smeam. Ego sanè mi Hermolaem quod semel promisi tibi ter praesto quotidie. Ter enim Psalmum illum, exaltabo te Deus meus rex, quotidie iam diu cano Deo. Et postquam admonuisti hunc concino semper tui memor. Doctores Hebręorum omnes extra controuersiam conuenerunt, quicunque mane, meridie, uespere, Deum hoc Psalmo laudauerit aeternae felicitatis haeredem fore. Tu uerò quid erga uitam nostram uicissim pro humanitate tua sis acturus intelliges, quando libros de uita nostros legeris, Apolo giam praesertim libris additam, ubi cum Amphionem, Herculem, Apollinem conuo catos audies, ubique Hermolaum intelliges aduocatum. XV. Maij. M. ccec. xc. Floren. Pro libro de Vita. Marsilius Ficinus Anthonio Calderino amico suo officiosissimo, S. D. Ibros de Vita, dabis Hermolao Barbaro nomine Valoris atque Marsilij, cum his epi

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
