# Opera omnia 913-2

Ficino, Opera omnia, MARSILII FICINI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/913-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/913-2

forsan auspicabitur aliquis te non uulgaribus artibus fore diuitem, sed Latinis. Artes uerò Latinae sunt, quod te non latet, Latinae literae. liberalesque humanitatis artes, ac ipsa in primis humanitas. Ego uerò te harum diuitiarum genere non tam aliquando fore diui tem auguror, quam iam esse testisicor. Verùm ne forte quos Deus ipse coniunxit, ego diutius separem. Quod modo tibi, mi Bernharde, dicebam, Petro quoque fratri maiori tuo dictum puta. Harum ambo diuitiarum affluentia iamdiu magnanimo accepti estis, longen omnium hac ratione ditissimo. Gloria & diuitiae in domo eius, & iustitia eius manet in seculum seculi. XXV. Octobris. M. ccec. xc. In Agro Caregio. De fato & fortuna, & suo cuiusque daemone. Marsilius Ficinus Georgius Scuto Alexandrino insigni Medito, S. P. D. Vod Plato in Timaeo & Phoedro, & Symposio probat, amorem perturbationum omnium principium esse. Quod probat iterum in Phoedone, dolorem semper uoluptati succedere, ac saepè uicissim. Id equidem in dies magis magisque comprobo. Ac nuper in discessu, dilectissime miGregori, tuo proculdubio sum exper tus. Inueneram tandem, ut fertur, hominem iuxta cor meum. Itaque quantum praesentiam huius amabam, tantum absentia sum dolore compulsus. Atque & fermen uicissim quantum discessus hinc tuus dolore me affecit, tantum heri me tuae literae delectarunt. Te namque mihi reddidere praesentem, posthac nunquam, ut arbitror, discessu rum. Eris igitur, singularis amice, in me saltem Florentiae. Vbi ut inquis ipse, aliter esse fata te nolunt, fortuna quin etiam fatis consentiente. Quae quidem cum fato, id est, cum serie coelestium causarum apud Platonicos, idcirco consentit, quoniam fortunę nostrę dux est ipse uniuscuiusque daemon ad coelestem harmoniam, ut Platonicè loquat, nascenti cuique destinatus. Qui & diuulsas apud nos inter se causas sagacissimè pariter & potentissimè colligens ad unum conducit euentum, praeter consilium saepè nostrum, ideoque cognomento fortuitum. In eiusmodi fortunam, in hunc daemonem Platonici eos potisuimMmi mum effectus referunt, quorum nullae apud nos manifestae sunt causae, imò & quibus euidentes causae reluctantur. Si daemon Grevori tuus ipse Cupido foret Florentiae pro fecto uitam ageres, ubi maximè cupiebas esse, ubi & ego alter tu te uiuere summopere cupiebam. Decreuit autem, ut auguror, se Senis uitam ducere, ubi ob ascendentem Taurum regnat Venus. Neque tamen Cupido Venere natus te ducit, ut uideo, sed Mercurius, nam contra solitam barbariem medicorum Mercurialem retines eloquentiam, Mes curialis scilicet daemonis beneficio, alioquin à medico protinus fugituram. Eiusdem & nos officio, id est, meditationibus assiduis frequentibusque epistolis semper erimus, fato daemoni nusquam repugnante, praesentes. XXVII. Octobris. M. CCCC. XC. In Agro Caregio. In successu operum, Deo gratias age, amicis congratulare. S. D. Marsilius Ficinus Pierleono legitimo Philosopho, QVm tandem Saturni die, quem Sabath. id est, quietem Hebraei nominant, labori

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
