Latin
MARSILII FICINI
Ficino, Opera omnia 914
Unproofread scanNot analysed yet
bus in Plotinum meis finem imposuissem, nihil mihi prius uenit in mentem, quàm primus ille in quo mentes solo tanquam ultimo conquiescunt. Haec igitur, quàm leges, breuis oratio longi operis finis mihi fuit. Gratias tibi agimus summe Deus, illuminator mentium, authorque bonorum, quod nobis praeter meritum ad absoluendum opus tantum tua gratia uires suppeditasti. Da precorclementissime Deus ueram lectori pio prosperitatem, infunde pręterea lumen, quo uera passim discen nat à falsis, ne usquam uel meditando, uel agendo à tua uoluntate dissentiat. Reliquum ceat, Pierleone mi pletate uir insignis, post orationem diuinam amicis congratulari. Pri mus autem post illud diuinitus petitus lumen, succurrit Leo magnus Apollinis sui lumine plenus, suos etiam in opus nostrum abundè radios effusurus. Inprimis ergo tecum diu iam optatae quietis, gratiosissime mi Pierleone, congratulor. Deinde labores nostros pro communi, ut scis, utilitate susceptos, Patrocinio tuo frequenter iam exhibito commendo quàm plurimum. Denique quem tu apud Plotinum locum in sexta Aeneade secundo eius libro, habeas audi, ita enim illic in argumento Laurentium nostrum al loquor. Prosequitur quidem Plotinus deinceps entium genera Platonico more, interpretationem uerò in his magnanime Lautenti breuissimam à Marsilio nunc accipies, audisti enim nonnunquam, &forte quandoque leges, familiarem tuum atque Pierleonum Mysteria eiusmodi diuino quodam, ut caetera solet, instinctu tractantem. XXI. Augusti. M. cecc. xci. Finis operis. Principium operist bi esto de commentario in Philebam. Marsilius Ficinus Reuerendissimo in Christo patri D. Francisco Soderino S. D. Episcopo Volaterrano, CCripsi hactenus tutissime mi Patrone, quid potissimum in causa clientuli pro tua