Latin
915.1 to 915.5
Ficino, Opera omnia 915.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Admiror equidem non mediocriter, modestiam, humanitatem, clementiam tuam, quod nihil mihi de bens adeò erga me amicè te gesseris, ut reddideris ex amico mancipium tibi posthac omnia debiturum. Necessarij uerò mei causam per tabellarium nunc exponam. De Adoratione. Marsilius Ficinus Bindacio Recasolano uiro nobili &literato secum singulari charitate coniuncto, S. D. PRomisi iamdiu, dilectissime mi Bindaci, nonnihil de adorationis diuinae uirtute scribere. Praestare uerò promissa absque benefica illius, qui adorandus est, uirtu te non possum. Quamobrem, ut sacram, de adoratione diuina, disputationem feli citer auspicemur. Aspira nobis precor alme Deus. Sic igitur decenter exorsi, sacro huic aedificio fundamentum iacimus diuinum illud Porphyrij dictum. Inquisitio quidem diuinorum, purgat animum, imitatio uerò facit Deum. Haec ille. Hos igitur arbitramur tunc certe Deum quaerere, quando Deum quoquomodo notum inprimis amantes, per omnia eius opera testimoniaque tanquam uestigia quaedam diligenter inuestiga mus. Vt uerius ueneremur inuentum, atque eiusmodi est perscrutatio illa, qua ab omnib. primum perturbationibus, deinde à nebulis animum purgare censetur. Imitatio uerò quae animum facere Deum, id est, quoad fieri potest, diuinum, existimatur, est eiusmodi, ut separatus ipse prouideas, placiturus Deo, qui prouidet omnibus separatus. Potentiam quidem diuinam uel sapientiam aemulari non possumus, semper infirmi, semperque ambigui, &utrum uera consecuti simus, frequenter incerti. Prouidentiam uerò diuinam potius imitari licet. Si quid enim de Deo nobis est notum. quod &rationibus, &testimonijs est profecto, hoc est, potissimum, Deum scilicet esse potestatem, &sapientiam quandam, ita regentem omnia, ut rerum gubernatorum conditionibus, &passionibus non uit admixta, sed penitus segregata. Vbi sanè excelsam &segregatam esse, nihil impediat, quo minus adsit singulis, atque prouideat, sed potius ad hoc ipsum conferre putetur. Vbi rursum diligentissima omnium dispensatio excelsum nostrae habitum non perturbet. Vt igitur pro uiribus imiteris eum, qui in excelsis habitat, &humilia respicit in coelo &in terra, studebis in primis ut ipse à terrenis perturbationibus, ac uitijs segregatus, quan ta poteris charitate hominibus tanquam fratribus ubique prosis atque prouideas. Hac ipsa prouidentia separata imitaturus Deum &ipsi potissimum placiturus, qui &ipse omni bus prouidet, ab omnibus segregatus. Haec est igitur imitatio Dei, quae animum quasi Deum putatur efficere. Hanc olim pro uiribus tentauit Socrates, ac post illum Apollonius Theaneus. Hanc uitae magister Christus impleuit.