Latin
917
Ficino, Opera omnia 917-2
Unproofread scanNot analysed yet
Platonicus, ut caetera soles, inuestigasti. Qua uerò potissimum coeli plaga descenderent, ut arbitror, angustia temporis o misisti, si igitur &hoc desideras ac cipe paucis. Per Cancrum Lunae domicilium, animas Theologi ueteres ad inferiora transire dixerunt. Cum enim generationis affectu ueniant in regionem generationi subiectam, meritò per plagam Lunae generationi fauentis uiam agere putauere. Quanobrem prisci Cantrum quidem mortalium portam appellauerunt. Capricornum uerò huic oppositum Deorum portam nominauêre, per hunc enim purgatos tandem animos reuolare in coelestem patriam arbitrantur. Quoniam quemadmodum stimulo generandi descendunt, sic ascendunt uicissim studio contemplandi, diuinae uerò contemplationis authorem, aut saltem significatorem esse Saturnum, dominum Capricorni astrologi omnes cum Platonicis consenserunt. Haec igitur tibi porta Deorum, insignis pietate uir contemplatorque sublimis Laurenti patet, tibi, inquam, auspicijs nato felicibus aperta diuinitus, Capricornum circuli tropici caput Astronomi idcirco putant, quoniam &signum hoc tangit ipse circulus, &Sol coeli dominus Capricornum mox atungens, pe tit ascensum. Sed peropportunè in huius circuli mentionem inter disserendum nunc incidisse uidemur. Speciosissimam enim intersecat uiam in Capricorno, quam astronomi coelestem uiam nominauere, Graecè quidem Galaxiam, Latinè uerò lacteam nuncupa tam. Hanc exiguae quidem, sed quamplurimae frequentesque stellae domicilia parua con ficiunt animis. ut tradunt, dedicata beatis. Felicis autem huius uiae humiliumque domo rum, sed coelestium caput asserunt Capricornum. Similem nunc auree Laurenti uiam sub seculo iam prope Saturnio construis. Viam certè pietatis aedibus charitatisque domi cilijs consecratam. Quae quidem te feliciter exoriente, Capricorno natum, denique ducat ad Capricornum coelestis uiae caput portamque Deorum. Amatoris cura secura. Marsilius Ficinus Paulantino Soderonio eleganti uiro, S. D. Vm nocte superiore Laurentium Medicem audiuissemus Apollinis instar in