# Opera omnia 917-3

Ficino, Opera omnia, 917. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/917-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/917-3

tranquillo Mammolae, quasi musarum choro diuina mysteria de amore canentem, ego & alter quidam ex eodem coetu familiaris ad multam noctem disserui mus, utrum amores Mammola, & amatores admittat, nec ne?Ille quidem hac ratione negabat. Quoniam coetus eiusmodi securitatem inprimis exoptans curas omnes procul expellit, amor autem cura quaedam est omnium profectò grauissima, & amator assiduè intollerabili miser hoc modo uexatur. Ego uerò non facilè huic rationi concedens hunc in modum mox obieci. Quemadmodum lumen ingens minora lumina prorsus ex tinguit, sic amor cura omnium ardentissima, caeteras omnes longè propulsat. Cùm igitur mortales alij curis innumeris opprimantur, quas quidem omnes amator, amore iubente posuerit, nemo securior uiuit amante. Nullus igitur in iucundum Mammolae con tubernium uenit acceptior. Tum ille, imò uerò curarum, inquit, plenus ille uenit, quisquis amatoria cura curarum omnium acerrima feruet. Sed ego, non respuit, inquam, Mammola hanc ob causam amatorem. Quoniam si in amatam personam iampridem translatus est amator, & quo se transtulit simul traduxit & curas, amator Mammolam iam securus ingreditur. Denique si fortè conuiceris, hunc, quam diu amat, securum esse non posse. Esto sanè, curet aliquid & quidem quàm maximè, si uis, amator. At non humana iam curat, ut arbitror, sed diuina. Diuina uerò curare non prohibet Mammola, sed humana. Quantum enim mortalium studium perturbatum est, tantum uicissim diuinorum cultus est ubique tranquillus, quod autem animus amore saucius non humanum aliquid tandem appetat, imò diuinum, hinc nostri conijcere Platonici solent. Quia nullo prorsus corporis formosi sensu uel usu, sedatur amoris incendium. Quasi aliud quiddam pręter corpoream formam, circa formam eiusmodi superno fulgens quo dammodo nobis occultum clàm affectet. Et idcirco quid potissimum cupiat, quidue patiatur, ignoret. Hęc nos & similia ultrò citroque confabulati sumus. Placuit tandem utrisque, mihi praesertim te.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
