# Opera omnia 918.1-4

Ficino, Opera omnia, 918.1 to 918.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/918.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/918.1

Paulantoni dulcissime, tanquam & aequum uirum, & amatorij iuris consultum, hac in causa iudicem adhibere, ego igitur, ut de me loquar, spero te non tam iudicem in hae controuersia mihi fore, quam Patronum, scio enim quantum diuino elegantis amoris genio soleas indulgere, & quam uehementer Marsilium ames tuum, iamdiu te ardenter amantem. Pata uiam inuenient, aderitque uocatus Apollo. Marsilius Ficinus Petro Philippo Pandolphino Florentini senatus Oratori clarissimo, Escripsi tibi singulos deinceps anni futuri dies, quos his natalis magni lucubrationibus obseruaui. Felices equidem tibi dies ominor infelices abominor, illos item precor, hos uerò deprecor, luuans ille Pater, ac pontificum significa tor. Iuppiter decimoseptimo, Septembris praeteriti die in tuis Geminis pedem retulit, & ad Taurum usque regressus decimo tandem huius lanuarij die gressum diriget, atque deinceps tramite recto gradiens, tuos iterum Geminos feliciter in fine Februarij reperet. Et ad XX. Octobris diem feliciter ita progredietur ad Cancrum. Hoc itaque tem pore quo luppiter rectus incedit, pręcipuè uerò per Geminos, fata uiam inuenient, aderitque uocatus Apollo. Tunc igitur aureum illum arboris arduae ramum, Carpe manu, namque uolens, facilisque sequetur: Cum te fata uocant. Antea non uiribus ullis Vincere, neque duro licuit conuellere ferro. Sed uides ne Maronem unà cum fato actionis quoque nostrae arbitrium coniunxisse? Vbi ait, Carpe manu. Religionem quoque dominari fato. Quando dicit. Aderit uocatus Apollo. Idem Ptolemaeus ipse confirmat, dicens, Sapiens adiuuabit opus astrorum, quemadmodum agricola terrae naturam. Vale in coelo quidem fortunatus, in rectore uerò coeli beatus. XXVI. Decembris. M. CCCC. XC. Florentiae. Laurentius Platonis libros formis exprimere iußit. Marsilius Ficinus Braccio Marcello, S. D. Stronomi louem tradunt, uitalem uim foetui inspiraturum, per Mercurium potissimum ad humanam uitam spiritum conformare. Poëtae quoque canunt, louem animas ab inferis reducturum, mandare Mercurio, ut caduceo tangat, animas Afuscitandas. Quamobrem si Laurentius Medices in suscitando Platone nobis etuem pro loue, nutu qui concutit orbem, satis fuerit hunc semel oculis annuisse, quibus sae perem nostram publicamque serenat. Tibi strenuemi Bracci brachium caduceum erit, quo tanquam Mercurius alter attingas, ubi noster ille suppiter annuit, ut Plato tandem non semi uiuus surrexit, sed iam uiuus Plato mi Bracci noster, tantum Eurydicen pulcuram, quantum Orpheus adamauit, Eurydicen, inquam, iudicij scilicet amplitudinem.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
