Latin
918.5 to 918.6
Ficino, Opera omnia 918.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Ges Orpheus quidem Eurydicen reuisus descendit ad inferos, Plato uerò uisurus eandem propediem, ut speramus, ascendet ad superos, felicior proculdubio uicturus Florentiae, quàm Athenis. Quam enim illic optauit quondam uisere Eurydicen, nunc primum Florentiae uiset, habebitque tota quod mente petebat. Amplum certè iudicium ibi tantum esse nosti, ubi contemplatio cum publica gubernatione conspirat, ubi uidelicet gubernator ipse philosophatur. Augusti quidem animi est, alterum sine altero sequi, infortunati uerò alterutrum absque altero consequi, felicissimi denique pariter utrunque complecti. Viue igitur sub ampla Lauri Medicis umbra nobiscum unà cum Platone felix. Die XX. Ianuarij. M. ccec. Xc. Concordia louis &Solis, Concordia collegarum. Marsilius Ficinus Angelo Nicolino, &Philippo Valori, praeclaris in Florentina Republica ciuibus. Stronomorum princeps Ptolemaeus ait, in Harmonia coelestium louem cum Sole maximè omnium consonare. Consonantia uerò haec ad homines felicissime personat, quotiens coelestes illi conspectu trigono se inuicem contuentur. In Ahunc heri tandem conspectum conspirauerunt.