# Opera omnia 919-2

Ficino, Opera omnia, 919. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/919-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/919-2

Vo nuper iam quasi diuinum in amico meo fecisti miracula, & in uitam restituisti, & hunc nobis reddidisti mutum. Nam cum primum te inspirante reuixit, tam grandem mox pro immenso beneficio gratiarum actionem mente con cepit, ut parere hanc ore non possit. Laus igitur, quod inquit Dauid, esto sllen XX. Ianuarij. M. ccec. xc. Florentiae. tium. Allegoria quomodo Mercurius coelestium miuimas, significat sapientiam uirtuium maximam. Marsilius Ficinus Bindacio Recasolano uiro nobili & literato, Vaeris generose Bindaci subtiliter admodum, ut caetera soles, cur Deus per Mercurium coelestium minimum, sapientiam, uirtutum maximam, significari uoluerit. Vt igitur quaestioni breui, breuibus quoque respondeam, admonuit hac in re nos Deus, ut meminerimus minimam esse in hominibus sapientiam. Quippe cum nobis à stellarum minima promittatur. Docuit praeterea sapientiam nec in magnitudine corporis constitutam esse, nec ab ipsa mole materiae proficisci. Nonnunquam homines corpore, audacia, fortuna minimi, sunt sapientia maximi. Denique Sol quidem Deum ipsum praefert, Mercurius sapientem. Mercurius igitur nunquam a Sole discedens, significat animum duntaxat sapientem fore, qui nunquam discedit à Deo. Sol quin etiam principes significare putatur, cum igitur Sol nullam stellarum propinquiorem habeat incessu, quam Mercurium, admonet interea principes debere nullos habere familiaritate coniunctiones, quàm sapientes, quod autem Mercurius idem, sapientiam, eloquentiamque promittit, lite rarum studiosos, iubet eloquentię studium cum studio sapientiae compulare. Omne tulit punctum, qui miscuit utile dulci. XIIII. Februarij. M. cccc. Xc. Pallas, luno, Venus, uita contemplatiua, actiua, uoluptuosa. Marsilius Ficinus Laurentio Medici uiro magnanimo, S. D. Res esse uitas, nemo ratione uiuens dubitat, contemplatiuam, actiuam, uoluptuosam Quoniam uidelicet tres ad felicitatem uias homines elegerunt, sapien tiam, potentiam, uoluptatem. Nos autem sapientiae nomine quodlibet libera lium artium studium, religiosumque ocium intelligimus. Sub appellatione potentiae authoritatem in gubernatione ciuili pariter atque militari, diuitiarumque aifluentiam, & splendorem gloriae, negotiosamque uirturem comprehendi putamus. Sub uoluptatis denique cognomento quinque sensuum oblectamenta & laborum curarumque declinationem, contineri non dubitamus. Primum igitur poëtae Mineruam, Secundam uerò lunonem, Tertiam denique Venerem nominauerunt.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
