# Opera omnia 919

Ficino, Opera omnia, 919. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/919
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/919

Conspirantes uerò confestim uos egregio magistratu decorauere, simulque declarauerunt, & alterum quidem uestrum louialem esse, alterum uerò Solarem. Et ambos in hoc magistratu, quemadmodum in coelo Sol & luppiter concordes sunt, ita procuidubio fore concordes. Ego igitur uobis congratulor, non tam quia tantò munere exornati estis, quàm quoniam felicissimo sydere & auspitijs fortunatissimis in dignitate feliciter constituti, eodem fermè tempore, quo stella felix quodam Magos perduxit ad Christum. XX. lanuarij. M. ccec. xc. In Agro Caregio. Gratiarum actio pro immenso beneficio. Marsilius Ficinus Laurentio Medici uiro magnanimo, S. D.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
