# Opera omnia 92.4-6

Ficino, Opera omnia, 92.4 to 92.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/92.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/92.4

Et illud quod super eam locatur, cum neque sit ueritas, nec particeps ueritatis, falsum est penitus, atque nihil. Neque esse potest ueritate praestantius, nisi per ueritatis uim uerum proculdubio sit, illud esse praestantius. Similiter super bonitatem non est aliquid. Nam & haec non pura esset bonitas, sed bonum aliquid, ac bonitas quaedam commixtione alterius inquinata. Et illud quod bonitati praeponitur, penitus erit malum. Non enim bonum erit, cum sit ultrà terminos bonitatis. Neque melius bonitate, cum nihil nisi per maiorem bonitatis portionem sit melius. Quomodo autem malum excedat bonitatem, non uideo, cum excessus atque imperium ad bonitatem pertineant, sunt enim appetibilia tanquam bona. Ergo malum pernaturam bonitatis superabit bonitatem, & bonitas malo uim praestabit imperij. Praeterea si est aliud rerum principium super ipsam bonitatem, ipsum certè aliquod ex se munus rebus impertiet, sicut omnis causa superior solet. Porro bonitas ipsa munus suum impertit omnibus, id est, unicuique aliquam bonitatem. Quaerimus autem de illo munere quod à superiore descendit principio, utrum sit bonitate donata melius, nec ne. Melius quidem esse nequit. Quicquid enim melius dicitur, maiori bonitatis portione melius appellatur. Tamen absurdum est, superioris principij munus non esse melius inferioris causae munere. Accedit quod cum omnia bonum appetant, si sit aliud principium super ipsum bonum, interroga mus utrum ipsum appetant, an non. Si appetere dicantur, sequitur quod aliquid expetunt ultra & plusquam bonum. Si negentur illud expetere, stultum id quidem dictum, quod effectus causam primam, qua seruantur, non appetant. Quinetiam ipsa bonitas superius principium cupere compelletur, quod absurdum est. Nam omnis ratio appetendi ipsa clauditur bonitate. Nihil igitur super bonitatem extat, quod amari queat. Nullum ergo est principium super ipsam.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
