# Opera omnia 920-2

Ficino, Opera omnia, 920. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/920-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/920-2

iectare licet, quod & nomen Herculis, gloriae splendorem significat, ad Solem maximè pertinentem, & Hercules ipse monstra duoderim superauit, sicut & I. Sol animalia xII. Zodiaci, quasi superans curso perpetuo peragit. Heroem er go Solarem duri celebrant labores. Huic tandem superata tellus sydera donat. Phoebeum quoque Leonem nostrum Apollineus Daemon palam celebraturus, non singulari certa mine, id est, duello tentare constituit, sed in hostium turbam ubique producere, ut hinc excelsa tandem uirtus uictoriam referat ampliorem. His igitur auspicijs magnanime Pier leone in publicis passim gymnasijs feliciter certauisti. Sic denique uicit Leo detribuluda. Nam itaque primum scribendum nobis mutuo fuit, quando prorsus congratulandum. Hactenus autem frequentes occupationes tuae non tibi solum, sed mihi quoque diuturni silentij causam praebuerunt. Quod autem rogas, quid in praesentia moliar. Diony sij Areopagitae scripta relego, hęc aggressus aestate superiore. Cùm primum commenta rijs Plotinum finem impoluissem. Dionysius mihi solus supererat declarandus, Platonicorum nicorum proculdubio summus. Hunc igitur eodem ordine quo Platonem atque Plotinum & transferre, & summatim interpretari conamur, Platonica uidelicet ratione. Librum eius de mystica Theologia iam absoluimus. Nomina nunc diuina prosequamur. Prooemium in Apologos de uoluptate. Marsilius Ficinus Martino Vranio amico suo coelitus dato, S. D. Onus epistolarum nostrarum liber à Martino sumpsit exordium, decimus autem finem iam accipit in Martino.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
