# Opera omnia 920

Ficino, Opera omnia, 920. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/920
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/920

Tres olim upud Paridem de pomo aureo, id est, de palma & uictoria certauerunt. Consultante uidelicet Paride secum, qua è tribus potissimam ad felicitatem uiam eligeret, elegit denique uoluptatem, cum uerò sa pientiam spreuerit, & potentiam, meritò imprudenterfelicitatem sperans, incidit in miseriam. Duae tantum occurrisse traduntur Herculi, Venus scilicet, atque luno. Hercules neglecta Venere, animosam sub Iunone uirtutem est secutus, neque tamen inter mortales propterea felix, perpetuò certaminum labore uexatus, sed hunc tandem exęquat uicto ria coelo, huic denique superata tellus sydera donat. Duae quoque Philebo cuidam obuite, uoluptas, atque sapientia, de uictoria contenderunt, atque eo iudice, Venus Palladem supe rauisse uisa est. Sed paulò pòst Socrate rectius decernente, Minerua uictoriam reportauit. Spreta uerò Venus simul atque luno Socratem tandem sub falsis iudicibus agitatum, morte damnarunt. Laurentius denique noster Apollinis oraculo doctus, nullum postha buit superiorum. Tres enim uidit, tres quoque pro meritis adorauit. Quamobrem & à Pallade sapientiam & à Iunone potentiam, & a Venere gratias poësimque, & Musicam reportauit. XV. Februarij. M cecc. Xc. Congratulatio in noua dignitate, cum auspicijs astronomitis. Marsilius Ficinus Reueren. in Christo Patri & D. Hermolao Barbaro Patriarchae Aquileiae, S. D. rQuem Poëtae sępè Mercutium, nonnunquam Aquilam mittere consueuisse ferunt. Te uerô nascente misit utrunque, ipse enim ad orientalem plagam in arce Zodiaci sedens, Aquilam quidem sydeream iussit per coeli uerticem sub Capricorno uolare, Mercurium uerò figura quadam ex agona subire Dioscuros. Chyronem praeterea suum no nam coeli pragam colere sacris & sapientiae consecratam. Iuppiter igitur, & communis, & tuae religionis author, uel saltem significator, cum primum suos reuisit Dioscurus, unde Mercurium quondam demisit ab alto, te sacrum antistitem declarauit, Aquileiaeque pra fecit, Aquileiam, scilicet aedem tuae nuper curae prouidentiaeque commendans. Sed milsis in praesentia stellis Astrorumque portentis. Opto equidem hanc tibi dignitatem, mi Bat bare, felicem fore idque Deum precor coelestium conditorem, congratulor etiam dignitati. Quae profectò rantum abs te honestabitur, quantum plerique solent à dignitatibus honestari. Gaudeo denique mihi seculoque nostro, quod doctrinam cum integritate uitae iamdudum coniunctam uidimus, & iam forte potentiam cum sapientia, quod Plato noster in primis optabat, uidebimus conspirantem. Tantum uerò bonum, & si à coelo significatum, tamen ab ipso rectore coeli factum existimamus. Vale felix, & Marsilium tuum habeas commendatum. XII. Martij. M. cccc. XCI. Florentiae. Heroicorum uirorum laboriosa quidem uita est, sed gloriosa. Marsilius Ficinus Pierleono Platonico, S. D. Erculem apud Poëtas heroem quendam praecipue Solarem esse, hinc forsan eon

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
