Latin
921
Ficino, Opera omnia 921
Unproofread scanNot analysed yet
Genius enim Martinianus, Marsilianusque penitus idem, numerorum sibi uendicat nouenarium, amoris autem nostri perfectio singularis denatium postulat, perfectionem uidelicet numerum. Cum uerò amor nihil desideret aliud quam uoluptatem, meritò decimus hic liber conse cratus amori, finem in uoluptate facit. Voluptate, inquam, Vrania, id est, coelesti, quandoquidem haec Vranio dedicatur. Leges igitur alter ego, hic iam in calce decimi nonnullos de uoluptate Apologos, dedicatos tibi quidem hodie, iamdiu autem à nobis excogitatos, dum Philebum Platonicum tractantem commentaremur, commentarium Laurentio Medi ci destinatum, tibi uerò cum primum occasio se obtulerit exscribendum nunc enim librarij nostri in exscribendis ad te epistolis occupantur. Apologus. Malus daemon per uerisimile ad falsum, per uoluptatem trahit ad malum. Deus uerò per haec ad uerum &bonum. Eus ueritas est &bonitas, ideoque omnia ex ueritate &bonitate composuit.