# Opera omnia 924

Ficino, Opera omnia, 924. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/924
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/924

in terris solebat uti (in coelum enim abijt pura) subornare & substituere alium pro uoluptate decreuit, neque tamen subornauit dę mones, ministri etiam necessarij sunt, neque animas, adiudicatę enim sunt, sed aliquam fu riarum, non iram, non inuidiam, odium, timorem, dolorem, non enim his uelut nimium diuersis, congruebant uestes, & calcei Voluptatis, sed subornauit iacturam, quàm noue rat semper terrenae Voluptati familiarissimam. Hinc admonendi sumus, ut Vosuptatem procul effugiamus, alioquin sub Voluptatis praetextu in latentem iacturam protinus corruemus. FINIS.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
