Latin
IVI ARSILIITIONNI
Ficino, Opera omnia 928-5
Unproofread scanNot analysed yet
uit singularem beneuolentiam erga me tuam, pluribus iamdiu tuis in me officijs confirmatam, cum uerò multis de causis plurimum tibi Calderine debeam, hac debeo certè quàm plurimum, quod sanctum illum uirum Marcum diui Marci cardinalem, &iamdiu reddidisti nobis amicum, &quandoque Patronum in nostris pe riculis praestitisti, cuius quidem obitu non possemus grauiter non dolere, nisi speraremus hunc è coelo, ubi beatam agit uitam, certiore quodam in dies patrocinio nobis aspiraturum. Hic certè, quod te non latet, Dauidicum illud, Anima mea in manibus meis semper, &uiuens, &moriens impleuisse uidetur. Atque illud Euangelicum atti gisse, potestatem habeo deponendi animam meam. Ita enim praedixit, horam ita laetus, &quass pro arbitrio discessit è corpore, ut non mori quidem, sed sponte peregrinari, imò redire in optatam pattiam uideretur, immortalis uitę mortalibus exempla daturus, nouumque lumen coelestibus luminibus accessurus. Felix igitur mi Anthoni ob hanc maximè cau sam amicitia nostra, quod sub patrono confirmata est omnium felicissimo. Vale feliciter, ac me, ut soles, ama, singulariter te amantem. XXIX. M. CCCC. XCI. Rationes negotiorum suorum amico reddendae. Marsilius Ficinus Martino Vranio Praenyngero amico S. D. unico, Vm neminem te, perquam dilectissime mi Martine, chariorem habeam, iure nul