# Opera omnia 929-2

Ficino, Opera omnia, IVI ARSILIITIONNI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/929-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/929-2

se tuae, amoris erga nos ardentissimi plenam, qua praeterea significabas te natalem nostrum, & doctorum coetu, & magnifico sumptu celebrauisse. Ego igitur tantę huic erga nos pietati tuae facere non aliter satis possum, nisi te tantum amauero quantum me. Incomparabilis autem amoris erga te mei, suauissime mi Martine, testes erunt non solum epistolae nostrae, uerumetiam libri quidam in posterum nobis edendi. Viue igitur mi Martine felix, non minus mihi semper, quàm mea uita charus. Mitto ad te reliquum commentarij nostri in Philebum, quinterniones quatuor. Plotini librorum impressio proximo huic Martio erit, (ut arbitror) absoluta, magnifico Medicis Laurentij sumptu, formaque Regia, constituit mox quoque Platonis nostri libros eadem exprimi dignitate. Ego uerò curabo pro uiribus ut emendatior sit expressio secundo, quam prima. Praeterea libros singulos in capita multa capitulaque distinguam, & inscriptionibus, quàm certissimis, tanquam formulis declarabo. Dionysij libri iamdiu uobis incoepti propter ocVale XXIIII. Nouembris. cupationem eiusmodi aliquanto tardius absoluentur. M. cccc. XCI. Florentiae. In librum de uita dono datum. Marsilius Ficinus Mazingo insigni physico amico inseparabili, S. D. CAlue salutis nostrae, (Deo authore) curator, amice prorsus inseparabilis. In primis fortè mirabile, cur inseparabilem amicum potius, quàm aliter nominauerim. QQuia uidelicet quos coelum coniunxit, terra minime separabit. Quo enim pacto infima mundi terra nostros animos per locorum distantiam disiungere poterit, quos altissimus planetarum suis in aedibus amore coniunxit. Amore, inquam, tàm durabili, quàm stabilis est ipse Saturnus. Beniuolentiae uerò tàm firmę pignus esto uita isthaec penes te mea. Nec immeritò uitam istam tibi probandam colendamque committo, cui iampridem meam hanc meorumque uitam commisi curandam. Philoso? Nnn philosophica ingenia ad Christum perueniunt per Platonem, in Augustino Aurelio contigit. Marsilius Ficinus Florentinus loanni Pico Mirandulano Conphilosopho suo, S. D. CCribis amice quàm optimè, (quod mihi omnium est gratissimum) te multis quo tidie suadere, ac iam persuasisse nonnullis, ut epicurea impietate relicta, uel Auerroica quadam opinione posthabita, piam de anima Deoque sequantur Platonis noEstri sententiam. Per quam sanè quasi mediam quandam uiam, Christianam pietatem denique consequantur. Salue igitur uerè piscator hominum. Qui enim uulgaribus ingenijs persuadent, pisces uel potius pisciculos captare uidentur, sed qui egregijs, piscatores hominum indicantur. Hos fortem magnos pisces nuncupat Euangelium, quib.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
