# Opera omnia 93.1-4

Ficino, Opera omnia, 93.1 to 93.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/93.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/93.1

Quamobrem ipsa unitas, ueritas, bonitas, quàm inuenimus super angelum, ex mente Platonis, omnium est principium, Deus unus, uerusque, & bonus. Non sunt dij plures inter se aequales. Cap. II. Rofectò dij plures non sunt, quia nequeunt plura esse principia. Verùm sint (si placet) dij gemini, duo scilicet totius mundi principia, hoc & illud. Quaerimus nunquid hoc sub illo sit, an sub hoc illud, an ęqualia utraque? Si alterutrum sub altero sit, quod pręerit, plane erit principium, alterum minime. Si aequalia sunt, inter ro gamus, utrum omnino inter se differant, an omnino conueniant, an partim differant, partim uerò conueniant. Primùm non concedetur. Nam saltem in eo conueniunt, quod u raque sunt, aguntque, & terum principia aequem dicuntur. Ac si nullo pacto congruerent, sulla esset in nachina mundi concordia. Si secundum illud admittimus, quod omnino conueniant, non duo sunt iam, sed (ut cupimus) unum. Sin detur tertium, quòd partim congruant in natura, partim discrepent, tunc sanè quia nequeunt per idem consentite & dissentire, una quaedam inest natura communis utrisque, per quam conueniunt, duae prę terea in duobus illis naturae propriae ultra communem naturam, per quas discrepant. Etgo neutrum illorum erit simplex, sed utrunque ex communi natura & proprietate compositum. Neutrum erit primum, quia pendet ex illo qui partes inter se diuersas conciliauiu in unum. Neutrum per se sufficiens, cum & totum egeat partibus, & alia pars egeat alia. Neutrum potentissimum, cum non sit prorsus unitum. Atqui illa natura communis per quam utriusque aequalem utraque habent hoc, ut sint aequem principia, principium erit potius, quàm illa duo. Imò illud erit principium, quod illis inter se diuersis naturam dedit communem. Nam una haec natura quae in alijs iacent, & aliorum angustijs circumscribitur, ab ipsa profluit unitate, quae in scipsa consistens nullo limite coarctatur. Sic ergo na tura illa communis ut unam utrisque prouenit aliunde, & ab altiori principio. Quin etiam naturae illae duae propriae per quas differunt, extrinsecus illis adueniunt. Nam praeter illas nihil reliquum est in utrisque, nisi natura communis & una, à qua si absolute nascuntur naturae illae proprię, quae duae adijciuntur, non amplius erunt diuersae, ut Metaphysici arbitrantur, sed una eademque erit utriusque proprietas, eadem uena scaturiens. Scaturiet enim pecabsolutum merae naturae modum, & refluet intro.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
