# Opera omnia 93.5-8

Ficino, Opera omnia, 93.5 to 93.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/93.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/93.5

Si itaque duae illis insunt absolutae proprietates, necessariò accedunt extrinsecus. Quapropter utrunque essentiae suae proprietatem accipit aliunde. Et quia propriam sui naturam aliunde sortitur utrum que, neutrum per se existit, sed fit à principio altiore. In quolibet rerum genere autem il lud quod est generis illius summum, unum est duntaxat. Si enim sunt duę summae luces, utraque in eo quod summalux est, conuenit, atque est unum. Quòd si etiam duo quaedam sunt per aliam naturam potius, quàm per lucem differunt. Ergo alia insuper adest natu ra à luce diuersa, cuius contagione lux fiat opaca, neque sit summa. Sic & summus calor est, qui frigori aut alijs non miscetur, quia si miscetur, utique impeditur, & uehementior fieri potest, si modo purgetur. Itaque summum in quouis genere, & unum est solummodo, & unius duntaxat illius naturae. Puta summa lux, & una est, non duae luces, & sola lux est, non lux simul & aliud quiddam. Deus summum est rerum omnium. Vnus ergo est Deus, & simplex, nempe una summa unitas, una summa ueritas, atque bonitas, Deus unus. Vnus inquam apud Platonicos triplici ratione. Primò, quia summa est unitas. Nam quodlibet summum est unicum, quid magis unicum est, quàm summa unitas? propria quaelibet rerum innumerabilium multitudo ad propriam redigitur unitatem, multitudo innumerabilium hominum ad unam humanam speciem. Equorum ad unam equinam, similiter aliorum. Accipe deinde omnes proprias unitates, quae cerrò sunt nu mero terminatae, id est, rerum species, easque ad unam communem collige unitatem, scilices licet Deum principem specierum, ut sicut multitudines singularium infinitae ad infinitas unitates specierum, sic unitates specierum finitae ad unicam super species unitatem referantur Par est ut sicut proprius quisque rerum ordo ad proprium sui principium unum dirigitur, sic uniuersus ordo rerum ad unum referatur uniuersale principium, & sicut sin guiae materiae ad materiam unam, omnia membra mundi ad unum corpus, sic omnes mundi naturae ad naturam unam, omnes mundi uitae ad unam uitam, omnes motus ad unum motum, omnes motores ad unum mundi motorem.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
