Latin
IVI ARSILIITIONNI
Ficino, Opera omnia 931
Unproofread scanNot analysed yet
Praeterea excellentissimos quosque apud homines principes, post obitum ad rectores eiusmodi commigrare, quasi collegas eorum posthac in huma na gubernatione futuros. Animis ergo felicibus illuc aduolantibus illos congratulari, Platonici putant. Congratulationes uerò signa dare portenta hominib. admiranda, to nitrus, fuimina, flammas, machinarum ruinas, oracula, somnia. Quae quidem prodigia, partim maiestatem transmigrantis animę, partim detrimentum orbi populi, partim suc cessionem antiquae potestatis in haeredes, significare uidentur. Idque n Romuli Caesarisque decessu extra controuersiam afferunt, contigisse. Quod &nunc in morte Laurentij magni propemodum diui, Florentiae suit uniuerso ferme populo manifestum. Viue igitur felix maxime mi patrone diuina uoluntate contentus, gaudens felicitate paterna, confisus opediuina. Die XV. Aprilis. M. cecc. xcii. in agro Caregio. Actio gratiarum. Marsilius Ficinus Reuerendissimo in Christo patri D. Francisco Soderino Episcopo Volaterrano, S. D.