Latin
932.1 to 932.4
Ficino, Opera omnia 932.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Addunt Platonici quidam, inter sublimes hos daemones sempiternos, atque homines uita breues, esse daemones quosdam medios ualde longęuos horum ergo potentioribus potentiores homines commendatos. Cumque illorum aliquis post multa saecula moritur, magnum simul principem ipsi commendatum aegrotare prounus uitaque decedere. Turbari uerò aërem nouaque &miranda contingere, quano &ma gnorum daemonum aërea corpora dissoluuntur, &amici daemones fatum magni tum daemonis, tum principis aegrè ferunt Valex XV. Aprilis. M. cccc. XciI. De uita solitaria, &quanti facienda sit ama. Marsilius Ficinus loanni Pico Mirandulae, S. D. Atere ne unquam speras mi Mirandula? Parua quidem &obscura latere facilem possunt, magna uerò &praeclara non possunt. Tu quidem ut bene uiuas, studes semperlatere bene, sed interim quo populo euadis admirabilior, eò notior. Hinc quicquid tem aueris, rumores uarij protinus excitantur. Quid ergo? Circumspicies ne semper uniueriam plebem &quid confabulaturi sint, longè prospiciens, seruus eris. An tua poti us professione contentus, uulgi iudicium nihilipendes? Noui equidem ingenium tuum. Videor igitur mihi uidere quid agas. Haud omnino nihilipendes haec, sed paruipendes. Plu rimi uerò prudentum iudicis facies. Sed de his quidem satis. Ego uerò, dilectissime mi loaunes, eò grauius tuo discessu dolui, quod me propter duorum simul amicorum obitum i summo moerore constitutum repente deseruisti, sperantem mihi te solum consolatorem medicumque fore. Sed spero te propediem rediturum, qua quidem spe fretus amicos etiam consolabor. Vale redique felix. DieXXViIi. Aprilis in agro Caregio. Laudes amici scilicet Bindacij Recasolani. S. D. Marsilius Ficinus Philippo Valori oratori Fiorentino, luturnus Laurentij Medicis morbus unà cum iniquitate temporum, (ut arbiror) in causa fuit, ut &ego non leuiter aegrotauerim. Sed ex longa infirmitate F iam satis bellè conualui, uidelicet aspirante Deo. Nemo uerò longi languoris taedia magis mihi leuauit, quàm Bindacius Recasolanus familiaris noster, uir certè natura generosissimus, uirtute probatissimus, opera officiosissimus, hic saepe me sponte sua, saepe etiam tuo nomine salutauit. Significauit praeterea se tibi debere, quam plu rimum. Hunc igitur in primis ama, mi Valor, &apprime te amantem, &omnium amore dignissimum. Martinus Vranius, alter ego, ad nos reuersus narrauit! odie, quam amicè, quamque magnifice eum exceperis. Fecisti tu quidem, (sicut soles) nec quicquam hoc tempore mihi gratius efficere potuisses. DieX XVI. Iunij. M. CCCC. XCII.