# Opera omnia 932.5-7

Ficino, Opera omnia, 932.5 to 932.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/932.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/932.5

I audes Legitimi principis. Marsilius Ficinus Eberdardo Duci Vuirtembergensi & MonS. P. D. tis Peligardi Seniori, Vita iampridem de singulari uirtutum tuarum excellentia ex multis audiuimus. Pluri Vma nuper accepimus à Martino Vranio nostro, teste quidem & fideiussore apud nos locupletissimo, laudumque tuarum praecone apud omnes fide dignissimo. Quamobrem ingens admirabilium uirtutum tuarum, quasi stellarum splendor ad nos usque refulgens, incredibilem in nobis iam accendit ardorem, ad te uehementeramandum & colendum in primis atque uenerandum. Desiderabam equidem iamdiu quod & Plato noster optare se praedicabat, cognoscere principem in quo quemadmodum in Pallade unà cum potentia, pariter sapien tia conspicaret, nec non, ut in Caesare magnanimitas cum clementia, sicut in Scipione gra 1itas cum comitate concurreret. In quo praeterea floreret & iustitia Minois, & religio Numae, sub quo pax illa rediret Octauiani. Qui denique pacis studia rebus bellicis anteponeret, templa fundaret, publica literarum gymnasia faceret. Quem subditi non tam metuant quàm ament & obseruent atque mirentur. Eiusmodi quidem est legitimi principis idea, & optata quondam à Platone, & à nobis in primis desiderata, atque, (ut constans iam fama perhibet) in te praecipuè ingens, ut non mirum sit me iam, meosque Academicos om nes, tot uirtutum tuarum radijs inflammatos, te quasi coeleste numen colere ante alios principes atque uenerari.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
