Latin
933.5 to 933.7
Ficino, Opera omnia 933.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Quamobrem, (ut summatim cuncta concludam) dilectissime mi Bindaci, quoniam ad sola praesentia longè deficimus, ne dum ad futura quoque sufficiamus, quod diuinem praecepit Paulus, memori semper mente tenendum. Nolite sapere plusquam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem. Vale. Opiniones non temerè diuulgandae. Item Orphei carmina, Marsilius Ficinus Florentinus Martino Vranio amico suo, S. D. Rgonautica &hymnos Orphei, &Homeri &Proculi, Theologiamque Hesiodi, quae adolescens, (nescio quomodo) ad uerbum mihi soli transtuli, quemadmodum tu nuper hospes apud me uidisti, edere nunquam placuit, ne forte leActores ad Priscum deorum daemonumque cultum iamdiu meritò reprobatum, reuocare uiderer, quantum enim Pythagoricis quondam curae fuit ne diuina in uulgus ederent, tanta mihi semper cura fuit, non diuulgare prophana, adeò, ut neque commentariolis in Lucretium meis, quae puer adhuc, (nescio quomodo) commentabar, deinde pe percerim, haec enim sicut &Plato tragoedias elegiasque suas, Vulcano dedi. Maturior enim aetas exquisitiusque examen, (ut inquit Plato) saepe damnat, quae leuitas iuuenilis uel temere credidit, uel saltem, (ut par erat) reprobare nesciuit. Periculosus uerò est, (ut &Plato inquit) noxias opiniones imbibere, quàm uenenum pessimum diuulgare. Sicut enim bonum, quo latius, eò diuinius, ita latissimum malum, pestilentissimum. Promisi uerò tibi tutiora quaedam Orphei carmina mittere, Ecce mitto. Orphei uersus de Deo. Vsebius Caesariensis libro XIII.