# Opera omnia 934-2

Ficino, Opera omnia, IVI ARSILIITIONNI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/934-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/934-2

Dicta aures adhibete, animosque intendite uestros.
Contra qui sanctas leges contemnitis, hinc uos
Effugite, & procul hinc miseri, procul ite prophani.
Tu uerò qui diuinas specularis, & alta
Mente capis museae uoces, complectere & illas,
Aspiciens sacris oculis, sub pectore serua.
Hocque iter ingressus, solum illum suspice mundi
Ingentem authorem solum, interituque carentem.
Quem nos praesenti quis sit sermone docemus.
Vnus perfectus Deus est, qui cuncta creauit.
Cuncta fouens, atque ipse ferens super omnia sese.
Qui capitur mente tantum, qui mente uidetur.
Qui nullumque malum mortalibus inuehit unquam.
Quem praeter non est alius, tu cuncta uideto
Hic ipsum in terris melius quo cernere possis.
Hic & enim uideo ipsius uestigia, fortem
Hicque manum uideo, uerum ipse cernere qui sit,
Nequaquam ualeo, nam nubibus insidet altis.
Nemo illum, nisi Chaldaeo de sanguine quidam
Progenitus uidit, quem coelorum aurea sedes

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
