# Opera omnia 934-3

Ficino, Opera omnia, 934. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/934-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/934-3

Sublimisque tenet, cuius se dextra tendit
Occeani ad fines, quem de radicibus imis
Concussique tremunt montes, nec pondere quamuis
Immenso sint, ferre queunt, qui culmina coeli
Alta colens, terris nunquam tamen ille sit absens.
Ipse est principium mediumque & exitus idem.
Item idem in tertia inducit Porphyrij uerba ista.
Admiranda est Graecorum sapientia, qui louem mundi mentem arbitrantes, quae in
se ipsa mundum continens produxit, sic à Theologia Orphei profecti de ipso tradiderunt,

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
