Latin
936.1 to 936.4
Ficino, Opera omnia 936.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quotiens ergo Paulantonium Soderinum nostrum salutabitis, uirum &frequentissima salutatione, &perpetua sa lute dignissimum. Totiens commemorare huic prae caeteris memineritis, ut libros de ui ta relegat &obseruet. Huic enim maximè uitam longam salutemque perpetuam exopta mus. Quippe &cum ingeniosissimus amicissimusque sit, magnisque Medicibus patronis nostris non parua quidem naturae, certè quàm maxima beniuolentiae necessitate coniunctus, imoque saluti publicae admodum necessarius. Si tantum robore uir ille ualeret, quan tum consilio praeualet, ita neque medicorum remedijs indigeret ad bene ualendum, sicut nec ullorum iam consilijs eget ad bene uiuendum. Iam uerò si tantum ualetudini suae quandoque consuleret, quantum rebus agendis &amicorum commodis reique publicae prosperitati quotidie prospicit, nequaquam uos urgerem ut de curanda sui corporis ualetudine moneretis. Denique bene ualete. Et Paulantonium nostrum, (ut soletis) salutate frequenter, de colenda diligentius ualetudine quotidie monituri, ut ipse quoque tamdiu saltem filio suo Thomae praeclaro adolescenti uiuat, quamdiu sibi Thomas suus pater uixit, clarissimus eques. DieX XII. Iulij. M cecc. Xcii. Catalogus familiarium atque auditorum. Marsilius Ficinus Florentinus Martino Vranio amico unico, S. D. VIhil à me iustius postulare poteras, quàm quod per loannem Sneler congermanum tuum iam saepe requiris, amicorum uidelicet nostrorum catalogum non ex quouis commertio uel contubernio confluentium, sed in ipsa duntaxat liberalium disciplinarum communione conuenientium. Cùm enim absque amicorum meorum praesentia esse nusquam, aut debeam, aut uelim, ipseque sim non in italia solum in me ipso, sed in te etiam in Germania, meritò amicos hic meos, istic etiam mihi adesse desidero. Omnes quidem ingenio moribusque probatos esse scito. Nullos enim habere unquam amicos statui, nisi quos iudicauerim literas una cum honestate morum, quasi cum loue Mercurium coniunxisse. Plato enim noster in epistolis integritatem uitae ueram, inquit, esse philosophiam, literas autem quasi externum philosophiae nuncupatornamentum. Idem in epistolis ait, philosophicam communionem omni alia non so lum beniuolentia, sed etiam necessitudine praestantiorem stabilioremque existere. Sed ut mox ueniam ad catalogum, cunctos summatim amicos ita laudatos accipito. At si proprias cuiusque laudes singulatim nartare uoluero, opus incoeptauero longe prolixum. Si quos praetermisero non aequè laudatos, prorsus inuidiosum. Omnino uerò absurdum fuerit, si dum amicos ordine disponere tento, interim comparationibus omnia perturbauero, odium pro beneuolentia postremo reportans.