# Opera omnia 936.5-7

Ficino, Opera omnia, 936.5 to 936.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/936.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/936.5

Primum summumque inter amicons locum patroni nostri Medices iure optimo sibi uendicant, Magnus Cosmus, Gemini Cosmi, filij uiri praestantes Petrus atque loannes, Gemini quoque Petri nati. Magnus Lau rentius & inclytus Iulianus, tres Laurentij liberi, magnanimus Petrus, loannes Cardinalis, plurimum uenerandus, Iulianus egregia indole praeditus. Ac ne in longum singu lorum laudes prosequar, una Medices omnes communilaude complectar, genus heroicum. Praeter patronos duo sunt nobis amicorum genera. Alij enim non auditores quidem omnes, nec omnino discipuli, sed consuetudine familiares, (ut ita loquar) confabulatores, atque ultro citroque consiliorum disciplinarumque liberalium communicatores. Alij autem praeter haec, quae dixi, nos quandoque legentes & quasi docentes audiuerunt, & si ipsi quidem quasi discipuli, non tamen reuera discipuli, non enim tantum mihi arrogo, ut docuerim aliquos eut doceam, sed (Socratico potius more) sciscitor omnes atque hortor foecundaque familiariumque meorum ingenia ad partum assiduem prouoco. In primo gene re sunt Naldus, Naldius a terrena statim aetate mihi femiliatis, post hunc in adolescentia nostra Peregrinus Allius, Christophorus Landinus, Baptista Leo, Albertus, Petrus, Pazius, Benedictus Accoltus, Aretinus, Bartholomaeus Valor, Anthonius Canisianus, paulò pòst, loannes Caualcantes, Dominicus Galectus, Anthonius Calderinus, Hicro Hieronymus Rossius, Amerigus & Thomas ambo Bencij, Cherubinus Quarqualius Geminianensis, Anthonius Seraphicus, Michael Mercatus ambo Miniatenses, Franciscus Bandinus, Larentius Lippius Collensis, Bernhardus Nuthius, Comandus, Baccius Vgolinus, Petrus Fannius Presbyter. Horum plurimi exceptis Landino & Baptista, Leone, & Benedicto Accolto, primas leones nostras nonnunquam audiuerunt.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
