# Opera omnia 937.5-6

Ficino, Opera omnia, 937.5 to 937.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/937.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/937.5

Item ad ipsam Deitatem tria haec formaliter pertinere, bonitatem puram, potentiam non impeditam, cognitionem nullius incertam. Deus nullius mali causa, nunquam mutua formas, nullum fallit. Lato in Republ. tria dogmata Theologica ponit. Primum, si quisque Deus suaOpte natura uerè bonus est, bonorum quidem semper est causa, mali uerò alicuius nunquam. Secundùm, si uerè potens est, penitus immutabilis. Tertium siad Deum & potentia immutabilis & ueritas bonitasque pertinent, neminem nunquam fictionibus ullis mendacijsque fallit. Circa primum dubitatur, unde sint mala. Si Deus nihil agitad Circa secandum, si Deus nullus ullo modo mutatur, quomodo dij sponte apparent? alias quidem figurati, aliàs non figurati? nisi enim haec admiserimus, omnem sacrorum disciplinam & opera sacerdotum funditus sustelerimus, & ipsa quoque uisa in quib. dij sponte in figuris ali às alijs sese offerunt. Circa tertium, quomodo responsa nonnunquam falsa reddantur? Iam ue rò multa in oraculis mendacia deprehenduntur. Respondetur ad primum. Malum nec ex Deo, nec ex alia causa, proprium inter existentia habere processum. Neque uerò possibile est, uel malorum ideam ponere, uel materiam dicere causam esse malorum.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
