Latin
938.4 to 938.6
Ficino, Opera omnia 938.4-6
Unproofread scanNot analysed yet
Sed interim ab alijs permultis particularibus agentibus uelut aduentitium huic incidere, accidere, inquam, multis ipsis atque diuersis. Ad dubium de apparitionibus, deinceps ita respondebimus. Cum superi permanent immutabiles nec admittunt, diuina quadam uisa inde prosiliunt, quae generationem suam in lo eo nobis circumfuso suscipiunt. Cùm enim spectatores quidem utantur corporibus, dijs uerò sint incorporei, spectacula diuinitus emanantia uidelicet coram dignis aspectu, habent quidem aliquid à superis producentibus, nonihil uerò spectatoribus quoquomodo cognatum. Quapropter apparent, neque tamen omnibus. Et quibus apparent aspiciuntur duntaxat perfulgida quędam animarum inuoluera. Et idcirco clausis oculis frequenter aspiciuntur. Quantum igitur extensa sunt &in alio quodam huiusmodi, id est, aëte apparent, cognatè spectantibus euadunt. Quantum uero diuino sunt referta lu mine, &efficaciam habent, deorumque uires imagine repraesentant, per ipsa perspicua symbola, id est, signa, continuè uelut suspensa dependent à numinibus producentibus ea. Quapropter &ineffabilia illorum sacramenta mysteriaque per talia figurantur, dum formas uarias intuentibus offerunt. Testantur hoc eloquentia sacra, sacerdotem sic alloquentia. Diuina quidem omnia incorporea sunt, corpora uerò propter his sunt adhi bita. Quippe cum incorporea incorporaliter percipere nequeatis, propter corpoream naturam istam, in qua estis uniuersi. Haec ibi. Haec igitur &apparent, &disparent pro uoluntate deorum, ipsi uerò sunt occulti, quales natura sunt interea permanentes, neque quiequam per haec ostensa suscipientes, nec amittentes. Quemadmodum intellectuales illae species, id est, ideae neque corporeae fiunt, uel compositae, uel formatae, dum per ip sas talia quaedam efficiuntur, per ipsas uidelicet minimè tales. Omnis itaque Deus permanet, non fotmatus, quamuis sponte quasi formatum sese offerat.