# Opera omnia 939.1-4

Ficino, Opera omnia, 939.1 to 939.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/939.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/939.1

Non enim in ipso talis, quaedam forma est, sed ab ipso, dum spectator non ualet sine forma, quod est sine forma uidere, seu pro modo suo sub forma prospicit non formata. Ad tertium dubium ita respondemus. Mendacium non est in superis, qui respondent, sed in his, qui responsa suscipiunt, propter infirmitatem suam oraculum peruersè suscipientibus. Atque haec ipsa fallacia non contingit pręter numinum uoluntatem, uolentium dignos duntaxat uotum consequi. Sunt & nonnulli, quibus ueritatem ipsam puram penes Deos manentem, sci re non conuenit. Sed pati quod conuenit per fallaciam penes se contingentem. Neque igitur ueritatem dij ignorant, nec ipsa confundunt, sed confusione propter ineptudinem nostram apud nos accidente, ad nostram utuntur utilitatem, iam uerò ipsa oraculorum testatur historia, propter locum, uel tempus, uel modum, uel aliud interrogantis erratum, talsum in responsis accidere. Quando Plato in Republ. dicit, non solum omne diuinum, sed etiam daemonicum semper esse ueridicum, neque mentiri, intelligendum est de dęmo ne uerò dictum atque naturali, non de daemonio per habitudinem quandam sic appellato, quod mutationes plurimas sustinet, seducitque illos quibus factum est amicum. Quod uero secundum essentiam est daemonum, cum & rationale sit, est omnino ueridicum. Ir rationale uerò & ipsum quidem ueritatis est impos, falliturque & fallit tanquam falsum, existimaturque genus fallax, quod tradit historia, saepe decipere, dum uel subit oracula, uel inuocationes auscultat, uel ultrò aliquibus occurrit. Idque totum est non natura daemonium. sed habitudine. Tota religio & opera sacerdotum, & historia, communisque homi num fama consentit, deos sensibiliter apparere, multasque offerre formas uariasque figuras. Et aliàs quidem lumen proferre non figuratum, aliàs figuratum, & nunc quidem numana figura, nunc alia. Dum uidelicet ubique permanet immota diuinitas. Ipsa namque Deorum simplicitas apparet multiplex intuentibus. Non quidem per illius mutationem uei fallaciam, sed propter naturae conditionem, quae pro modis participantium, definit deorum proprietates. Cum enim Deus ipse participatus, in sesit unus atque simplex, aliter ipsum participat intellectus, aliter intellectualis anima, phantasia item aliter atque sen sus. Intellectus enim indiuiduè, intellectualis anima reuolubiliter, phantasia formabili ter, sensus uerò passiuè. Idque quod participatur per substantiam est uniforme. Per participationem uerò fit multiforme, est immutabile, apparet mutabile propter infirmitatem nostram. Cumque nullo modo sit graue, dum tamen implet, grauare uidetur. Quemadmodum de Pallade poëtae tradunt.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
