# Opera omnia 939.5-7

Ficino, Opera omnia, 939.5 to 939.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/939.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/939.5

Quale enim est quod capit, tale necesse est quod ac cipitur apparere. Quando igitur Deorum aliqui quasi hospites uel aliter nobis occurrunt, non est putandum apparentem mutationem illis inesse, sed indifferentibus susceptaculis imaginationem uariam resultare. Atque hic unus est modus, quo poësis Deos in se immutabiles, tamen nobis quasi mutabiles introducunt. Est & modus secundus, quando scilicet diuinum ipsum muitas in se uires habens specierumque omnium plenum uaria contemplantibus intelligibilia spectacula profert. Tunc enim tradunt, diuinum ipsum has uires in se continens demonstratam uirium uarietatem in formas uarias conmutare, aliàs aliam proferens, semper quidem secundùm omnes agens, apparens tamen transitorijs animarum intelligentijs semper aliud atque aliud propterformarum quas in se continet multitudinem. Atque hoc pacto Protheus ille formam propriam fertur spectantibus permutare, alius deinceps aliusque apparens. Protheum igitur qui diuinus quidam intellectus est, uirium omnium specierumque plenus, sub Neptuni seriè computatus particulares animae, quae sub eadem seriè nominantur Phocae assiduè contemplantur, & nunc quidem alias tunc uerò alias species intuentur, suarumque cogitationum progressionem Protheo applicantes, formarum permutationem in Protheo suspicantur. Itaque uidetur omnia fieri spectantibus ipsum quotcunque terram incolunt, uel aquam, uel aërem, aut ignem. Quot enim species in se continet, imò quot species ipse semper est aeternè, totidem alternè uidetur effici propter perceptionem intuentium iugiter alternantem. Tertius apparitionis uariae modus est, quando uaria unius Dei uisam non pro ueniunt propter subiectorum perceptiones neque propter uarietatem uirium diuinarum, sed quando Deus idem secundum ordines diuersos progreditur, & usque ad ultima quasi descendit numero se multiplicans in ordinesque inferiores declinans.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
