# Opera omnia 94.1-4

Ficino, Opera omnia, 94.1 to 94.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/94.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/94.1

Porrò quando plura quaedam, & inter se secundùm naturam diuersa, ordine quodam uno mutuoque conspirant, necessarium est ut ordo huiusmodi in illis sit propter ordinem, quem ad unum aliquid ha beant, qualis est ordo partium exercitus inuicem, qui est propter ordinem totius exerci tus ad ducem unum. Nam quòd alia quae diuersa inter se sunt, nanciscantur hoc, ut com munione mutua uniantur, non prouenit ex proprijs eorum naturis, per quas sunt diuersa, nam ex ijs potius disiunguntur. Neque etiam prouenit ex diuersis quibusdam ordinatoribus. Hi sanè per naturas eorum discrepantes, prout discrepant, ad unum ordinem non incumbunt. Atque ita ordo ille plurium mutuus, uel casu contigit, uel ab uno ac primo ordinatore est institutus ad unum finem omnia dirigente. Omnes uerò partes mun di, quamuis diuersę, ordine mutuo conciliantur, quia unum constituunt corpus, mutuant inuicem naturas, & mutuantur. Inferiora corpora per superiora mouentur, superiora per naturam incorporalem. Neque casu contingit hic ordo, quia idem semper & similis est, quia similem semper retexit telam, atque similiter. Deus igitur mundi unius ordi nator est unus. Vnus inquam prima Platonicorum ratione, quia est unitas. Est etiam unus secunda eorundem ratione, quia est ueritas. Summa enim ueritas una est. Nam si duae summae ueritates esse dicantur, aut una earum habet quicquid habet altera, aut non Si primum datur, una est, non duae. Si secundum, neutra est summa. Deest enim isti illud ueritatis quod in illa est, & illi quod est in ista. Iterum est unus Deus tertia ratione Platonicorum, quia summa est bonitas. Summa quippe bonitas, quicquid boni reperiri usquam potest, complectitur. Ergo si duas induxeris bonitates summas, quicquid bo ni in una est, est & in altera, alioquin neutra esset summa, & secundum boni ipsius natu ram unum sunt, non duo, neque est aliquid aliud illis admixtum praeter bonitatis naturam, quia alioqui summae non essent, sed inquinatae. Vnum igitur sunt omnino. Denique si dij duo sunt, & uterque potest aeque mundum hunc totum efficere, aut neuter faciet mundum, ac frustra erit in utroque potentia, neque usquam mundus erit, aut alter creabit mundum, ac frustra erit in altero potentia generandi.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
